Ofertas de luz y gas

HORTIGUELA: SALVE REGINA. A TI MADRE NUESTRA...

SALVE REGINA. A TI MADRE NUESTRA
============================== =
Texto latino
------------
Salve, Regina, Mater misericordiæ, vita, dulcedo, et spes nostra, salve. ad te clamamus exsules filii Hevæ, ad te suspiramus, gementes et flentesin hac lacrimarum valle. Eia, ergo, advocata nostra, illos tuosmisericordes oculos ad nos converte; et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende. O clemens, O pia, O dulcis Virgo Maria.℣ Regina coeli, laetare, Alleluia℟ Quia quem meruisti portare Alleluia℣ Resurrexit, sicut dixit Alleluia.℟ Ora pro nobis, Deo Alleluia℣ Gaude et Laetare, Virgo Maria, Alleluia℟ Quia surrexit Dominus vere Alleluia
In some cases, the following versicle, response, and collect are added:
℣ Ora pro nobis sancta Dei Genitrix.℟ Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus. Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriosæ Virginis Matris Mariæ corpus et animam, ut dignum Filii tui habitaculum effici mereretur, Spiritu Sancto cooperante præparasti: da, ut cuius commemoratione lætamur; eius pia intercessione, ab instantibus malis, et a morte perpetua liberemur. Per eumdem Christum Dominum nostrum. R/ Amen.

CÁNTICO RELIGIOSO

*.*.*.*.*.*.*.*.*.*.*.*.*.*.*. *.*.*.

****************************** ****************************** ****************